- BASIA
- I.BASIAiactare, apud Phaedrum, l. 5. Fab. 8. v. 29.---- Iactat basiaTibicen, --- ---est populum adorare. Manum enim osculantes, dein eam porrigebant ad eos, quorum honori ac venerationi dabatur illud osculum: sicque protensione manus, quam prius erant osculati, quodammodo osculum ipsum porrigere et iactare ad eos videbantur, quibus id honoris deferebant. Quos Iuvenalis ostendit, cum ait, Sat. 3. v. 106.A facie iactare manus, laudare paratus,Si bene ructavit. --- ----Qui namque a facie iactat manus, is utique manu faciem prius tangit, quam eam iactet, h. e. manum ad os refert, deinde eam iactat et porrigit, postquam illam est osculatus. Quod probe notandum contra Lipsium, qui in Electis, ubi fuse de hoc ritu, adorantes manum prius porrigere, deinde statim ad os referre solitos, scribit. Oscula iacere vocat Tacit. Histor. l. 1. c. 36. Nec deerat Otho protendens manus, adorare vulgum, iacere oscula, et omnia serviliter pro dominatione. Idem manu venerari, de Nerone cantante: Postremo genu flexus, et caetum illum manu veneratus est. Histrionem nempe ille verum agebat, cuiusmodi hominum mos erat, ut populum scenam ingressi adorarent. Vetus Epigt.Ingressus scenam populum saltator adorat.Sic Aurigae flagellô populum venerabantur: cum enim dextram manum in adorando ad os referrent, aurigae, qui dextrâ flagellum tenebant, flagellum ipsum osculabantur sicque adorabant, quod προσκυνεῖ τῇ μάςτιγι vocat Dio, ubi de aurigationibus Caracallae Imperatoris etc. Vide infra in voce Labratum, item ubi de Osculo.II.BASIAiuvenum et puellarum, in Charta Communiae S. Iohannis Angeriac. A. C. 1204. concedimus etiam heredibusque eorum, ut ad libitum suum puellas et viduas suas nuptui tradere, et iuvenes uxorare, et Basia iuvenum et puellarum semper habere sine aliqua contradictione libere liceat, apud Car. du Fresne in Glossar. interSponsalium olim fuêre ritus. Unde osculum, donatio propter nuptias, quam solebat Sponsus Sponsae interveniente osculô dare, in l. 5. Cod. Theodos. de Sponsal. nam, ut est in Novella Alexii Comneni eid. tit. et apud Matthaeum Monachum Iuris Graeco Rom. l. 8. p. 80. Sponsalia peragi consuevêre, ματ` τȏυ ???᾿ῤῥαβῶνος καὶ τȏυ φιλίου τοῖς μνηςτῆρσι φιλήματος, arrhabone et osculô. Vide infra, in voce Osculum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.